- DALILA seu DELILAH
- DALILA, seu DELILAHmulier quam amavit Sampson, cuiusque operâ periit. Iudic. c. 16. v. 18. Lat. paupertas, aut situla eius, aut ramus eius, sive exhauriens aut macilenta. In Graecis est Δαλιδά. Ioseph. Dalale scribit. Fuit autem Zonech, i. e. meretrix, quod Targum et Kimchi pro caupona accipiunt. Lyra quaerit Iudaeane, an Palaestina fuerit? Et existimat Palaestinam fuisse, quae in valle Sorek habitarit. Uxorem Sampsonis fuisse, praeter Sulpic. Sever. etaim Chrisostom. Cassian. S. Ephraem et Pererius affirmant. Contra meretricem, et quidem e pauperioribus fuisse, Ioseph. Ambros. Hieronym. Abulensis, Serarius, et alii volunt. Quomodo enim ausi fuissent Philistaei principes tam fidenter et primo agressu, solâ spe lucelli, sollicitare uxorem ad prodendum maritum? quomodo toties et tam diu latuissent tot armati in domo propria Sampsonis, nec ipso, nec ullo familiarium conscio?
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.